- FASTI Dies
- FASTI Diesquasi φαςτοὶ, a φάσκω, quod a φάω, dico, appellati, dicebantur Romanis, in quibus ius farilicebat; quibus proin Nefasti oppositi. Ovid. Fast. l. 1. v. 47.Ille nefastus erit, per quem tria verba silentur,Fastus erit, per quem lege licebit agi.Verba sunt: Do actionem, Dico ius, Addico aliquid. Eorum tria facit genera Paulus Manutius: Primum eorum quibus fari semper. et licebat, et solebat. Atque hi proprie erant Fasti, et toti proprie quod per eos, nisi cum aliquis casus extra ordinem interveniret, numquani Praetor ius nun dicebat: toti, quod fari omnibus horis licebat; talium erant in anno dies 38. Alterum eorum, qui, et ipsi proprie Fasti erant, sed non toti: h. e. quibus quidem fari licebat, sed non omnibus horis: quales sunt, qui in kalendario Rom. notantur his literis, EN. N. P. F. P. Q. REX. C. Q. ST. D. ubi EN. Endotercisos vel intercisos denotat. N. P. Nefastos primo, i. e. quibus quidem horis matutinis ius dicere non licebat, postmeridianis autem concessum erat: His contrarii erant F. P. Fasti primo. Q. REX. C. significat, Quando Rex Comitiavit. Q. ST. D. Quando stercus desertur. Hiautem erant omnes 65. Tertium genus Comitiales fuêre, qui casu tantum, non autem proprie Fasti erant: quia cum Comitia non haberentur, tum fari solum Praetor solebat. Hi modo toti erant Fasti, cum nulla scilicet Comitia haberentur, modo ex parte, cum haberentur illa quidem, sed minime per totum diem. Atque hinumero erant 184. qui reliquis duobus generibus additi 287. numerum efficiunt. Reliqui praeter hos omnes, Nefasti erant. Primum autem Fastorum genus, notatur in Kal. lit. F. V. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Sed et Fasti sunt libri, in quibus τὰ φατὰ notabantur. Fastorum libri, in quibus totius anni fit descriptio, Festus. seu, in quibus Regg vel Coss. scribuntur. Hos q Fascibus dici, vult Isid. Festus autem modo memoratus a diebus festis vult nominatos; non quia festi, i. e. Diis sint dicati, sed cum dies fastos nefastosque contineant, decuit a candidioribus, et melioribus diebus nominari; unde a Festo fasti dicuntur, nefastorum comparatione, Fungerus. Vide Ioh. Scalig. Castig. in Festum. Est et nomen libri, a Nasone compositi: qui cum duodecuplex esset, ut ipse Fastofraphus Poeta ait in Tristib. l. 2. v. 549.Sex ego Fastorum scripsi, totidemque libellos.Dimidia eorum pars periit. Argumentum operis ipse his versibus enarrat: ad Aug. Fast. l. 1. v. 7. et seqq.Sacra recognosces Annalibus eruta priscis,Et quo sit merito quaeque notata dies.Invenies illic. et festa domestica vobis.Saepe tibi pater est, saepe legendus avus.Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos.Tu quoque cum Druso praemia sratre feres.In quibus per Annales priscos, illos indigitat, qui dicebantur et Pontisicalium libri et Indigitamenta et Commentaria Pontisieum. His enim eam curam imprsitam esse, ut res gestas in tabulas referrent, docet Cic. de Oratore: Erat initio Historia nihil aliud, quam Annalium confectio: cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Rom. usque ad P. Mucium Pontificem Max.res omnes singulorum annorum mandabat literis Pontisex Max. reserebatque in album etc. Hos bene cum Fastis miscet, in ills enim libris quidquid erat, in his visebatur etiam exaratum. Sed praeter hos duae erant apud Vett. tabulae, quibus Fastorum nomen erat inditum: Una, in qua varia dierum iura incisa; sollennia Deorum sacra, ludi et feriae in eorundem honorem; res et victoriae aliquot insignes. Vide Val. Max. l. 2. c. 5. Alia erat, in qua nomina fere omnium Magistratuum continebantur: cuius frequens apud Scriptores mentio. Vide Notas in Ovid. Fast. l. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.